— 378 —
Cum vero
sal cinericius, diu et vehementer ustulando, materiam ignis sibi abunde unitam
foveat, ubi sabulo commiscetur, per universam vitri massam hoc elasticum
ignis principium dispertiet, cumque probabile haud sit, corpus tale, ex fluido
solidescens, quomodocunque verteris, apertos et rectilineos semper luci transmittendae
meatus habere, sed magis rationi consonum sit, volumen ipsius materia
propria adimpletum esse, patet, quia nihilo secius lucis impulsus per
massam vitri propagatur, intermistam esse ipsius partibus materiam ipsam lucis
et molis ipsius partem esse. Quoniam vero materiam ignis vidimus vitri partem
haud contemnendam efficere et large per huius solida elementa dispertitam
esse, vix dubitationi locus sit, materiam caloris cum aethere s. lucis elemento
eandem plane esse
Kant Ign 378