— 394 —
In sensualibus autem et
phaenomenis id, quod antecedit usum intellectus logicum, dicitur apparentia,
quae autem apparentiis pluribus per intellectum comparatis
oritur cognitio reflexa, vocatur experientia.
Ab apparentia itaque ad
experientiam via non est, nisi per reflexionem secundum usum intellectus
logicum.
Kant Diss 394