— 10 PRAEF —
      Quia vero nequidem etiam aliis spondeo me in
omnibus prima fronte satisfacturum, nec tantum mihi
arrogo ut confidam me omnia posse praevidere quae
alicui difficilia videbuntur, primo quidem in Meditationibus
illas ipsas cogitationes exponam, quarum
ope ad certam et evidentem cognitionem veritatis
mihi videor pervenisse, ut experiar an forte iisdem
rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam
possim persuadere. Postea vero respondebo ad objectiones
virorum aliquot ingenio et doctrina excellentium,
ad quos hae Meditationes, antequam typis mandarentur,
examinandae missae sunt. Satis enim multa
et varia ab illis fuerunt objecta, ut ausim sperare non
facile quicquam aliis, saltem alicujus momenti, venturum
in mentem, quod ii nondum attigerint. Ideoque
rogo etiam atque etiam Lectores, ut non prius de Meditationibus
judicium ferant, quam objectiones istas
earumque solutiones omnes perlegere dignati sint.
Descartes Med 10 Praef