— 62 —
      Interim malo coram oculis Deorum (cum quibus
me videre arbitror) sine regno gloriam, quam inglorium
coram stultissima multitudine regnum: dum illud
etiam possum mihi tuto polliceri, quod opinio vera
durabit, inque sapientiorum ingeniis altas radices
aget: fallax autem atque sophistica, licet ad modicum
(quantumvis illud prolixum tempus appareat) triumpharit,
levissima etiam levissimo vento tolletur, atque
decidet: siquidem in arido campo satum esse credimus
quod in sola opinione, cui nullius veritatis fulcra
subtenduntur, est fundatum. Licet igitur serior,
validior tamen aliquando exsurget veritas ipsa, quam
saepe communis opinio convellit: quo enim istam arguendo
altius infodit, eo fortior tandem (perversis
etiam Geniis, atque misanthropis spiritibus invitis) erumpet
in lucem.
Bruno Acr 62