— 281 —
      Par. XIII. Si duo simul conveniant, et vires jungant, plus simul
possunt, et consequenter plus juris in naturam simul habent,
quam uterque solus, et quo plures necessitudines sic junxerint
suas, eo omnes simul plus juris habebunt.
      Par. XIV. Quatenus homines ira, invidia, aut aliquo odii affectu
conflictantur, eatenus diverse trahuntur, et invicem contrarii
sunt, et propterea eo plus timendi, quo plus possunt, magisque
callidi, et astuti sunt, quam reliqua animalia et quia homines
ut plurimum ( ut in Art. 5. praec. Cap. Diximus ), his affectibus
natura sunt obnoxii, sunt ergo homines ex natura hostes. Nam
is mihi maximus hostis, qui mihi maxime timendus, et a quo mihi
maxime cavendum est.
      Par. XV. Cum autem ( per Art. 9. hujus Cap. ) in statu naturali tamdiu
unusquisque sui juris sit, quamdiu sibi cavere potest, ne ab
alio opprimatur, et unus solus frustra ab omnibus sibi cavere conetur,
hinc sequitur, quamdiu jus humanum naturale uniuscujusque
potentia determinatur, et uniuscujusque est, tamdiu nullum esse,
sed magis opinione, quam re constare, quandoquidem nulla ejus
obtinendi est securitas. Et certum est, unumquemque tanto minus
posse, et consequenter tanto minus juris habere, quanto majorem
timendi causam habet. His accedit, quod homines vix absque mutuo
auxilio vitam sustentare, et mentem colere possint atque adeo
concludimus Jus naturae, quod humani generis proprium est, vix
posse concipi, nisi ubi homines jura habent communia, qui simul
terras, quas habitare, et colere possunt, sibi vindicare, seseque
munire, vimque omnem repellere, et ex communi omnium sententia
vivere possunt. Nam ( per Art. 13. hujus Cap. ) quo plures
in unum sic conveniunt, eo omnes simul plus juris habent; et si
Scholastici hac de causa, quod scilicet homines in statu naturali vix
sui juris esse possunt, velint hominem animal sociale dicere, nihil
habeo, quod ipsis contradicam.
      Par. XVI. Ubi homines jura communia habent, omnesque una
veluti mente ducuntur, certum est ( per Art. 13. hujus Cap. ) eorum
unumquemque tanto minus ha bere juris, quanto reliqui simul ipso
potentiores sunt, hoc est, illum revera jus nullum in naturam habere
— 282 —
praeter id, quod ipsi commune concedit jus, caeterum quicquid
ex communi consensu ipsi imperatur, teneri exequi, vel ( per
Art. 4. hujus Cap.
) jure ad id cogi.
Spinoza TP 281-282