— 378 —
Idem ex transparentia vitrorum fit probabile.
      Si hypothesin naturae legibus maxime congruam et nuper a clarissimo
Eulero novo praesidio munitam adoptaveris, lucem nempe non effluvium esse
corporum lucidorum, sed pressionem aetheris ubique dispersi propagatam, et
originem transparentiae vitri perpenderis, aetheris cum materia ignis connubium
aut potius identitatem aperte confiteberis. Vitrum enim e cineribus clavellatis,
h. e. alcalino sale fortissimo cum sabulo vi ignis fusis, conflatum est.
Kant Ign 378