— 52 —
Aliter.

Cujuscunque rei assignari debet causa, seu ratio, tam cur existit,
quam cur non existit. Ex.gr. si triangulus existit, ratio, seu causa
dari debet, cur existit; si autem non existit, ratio etiam, seu causa
— 53 —
dari debet, quae impedit, quominus existat, sive quae ejus existentiam
tollat. Haec vero ratio, seu causa, vel in natura rei contineri debet,
vel extra ipsam. Ex. gr. rationem, cur circulus quadratus non
existat, ipsa ejus natura indicat; nimirum, quia contradictionem involvit.
Cur autem contra substantia existat, ex sola etiam ejus natura
sequitur, quia scilicet existentiam involvit (vide Prop. 7.). At ratio,
cur circulus, vel triangulus existit, vel cur non existit, ex eorum
natura non sequitur, sed ex ordine universae naturae corporeae; ex
eo enim sequi debet, vel jam triangulum necessario existere, vel
impossibile esse, ut jam existat. Atque haec per se manifesta sunt.
Ex quibus sequitur, id necessario existere, cujus nulla ratio, nec
causa datur, quae impedit quominus existat. Si itaque nulla ratio
nec causa dari possit, quae impedit, quominus Deus existat, vel quae
ejus existentiam tollat, omnino concludendum est, eundem necessario
existere. At si talis ratio, seu causa daretur, ea vel in ipsa Dei
natura, vel extra ipsam dari deberet, hoc est, in alia substantia alterius
naturae. Nam si ejusdem naturae esset, eo ipso concederetur
dari Deum. At substantia, quae alterius esset naturae <dan de goddelijke>,
nihil cum Deo commune habere (per 2. Prop.), adeoque
neque ejus existentiam ponere, neque tollere posset. Cum igitur
ratio, seu causa, quae divinam existentiam tollat, extra divinam
naturam dari non possit, debebit necessario dari, siquidem non
existit, in ipsa ejus natura, quae propterea <volgens onz tweede
Voorbeelt> <Exemplum
> contradictionem involveret. Atqui hoc
de ente absolute infinito, et summe perfecto affirmare, absurdum
est; ergo nec in Deo, nec extra Deum ulla causa, seu ratio datur, quae
ejus existentiam tollat, ac proinde Deus necessario existit. Q.E.D.
Spinoza E 52-53