— 52 —
Propositio XI.

      Deus, sive substantia constans infinitis attributis, quorum
unumquodque aeternam, et infinitam essentiam exprimit, necessario
existit.

Demonstratio.

      Si negas, concipe si fieri potest, Deum non existere. Ergo (per
Axiom. 7.
) ejus essentia non involvit existentiam. Atqui hoc (per
proposit. 7.
) est absurdum: ergo Deus necessario existit. Q.E.D.
Spinoza E 52