— 12 —
      His sic consideratis videamus, quis modus percipiendi nobis sit
eligendus.
      Quod ad primum attinet. Per se patet, quod ex auditu, praeterquam
quod sit res admodum incerta, nullam percipiamus essentiam
rei, sicuti ex nostro exemplo apparet; et cum singularis existentia
alicujus rei non noscatur, nisi cognita essentia, uti postea
videbitur: hinc clare concludimus omnem certitudinem, quam ex
auditu habemus, a scientiis esse secludendam. Nam a simplici auditu,
ubi non praecessit proprius intellectus, nunquam quis poterit
affici.
— 13 —
      i Quoad secundum. Nullus etiam dicendus est, quod habeat
ideam illius proportionis, quam quaerit. Praeterquam quod sit res
admodum incerta, et sine fine, nihil tamen unquam tali modo quis
in rebus naturalibus percipiet praeter accidentia, quae nunquam
clare intelliguntur, nisi praecognitis essentiis. Unde etiam et ille secludendus
est.
      De tertio autem aliquo modo dicendum, quod habeamus ideam
rei, deinde quod etiam absque periculo erroris concludamus;
sed tamen per se non erit medium, ut nostram perfectionem acquiramus.
      Solus quartus modus comprehendit essentiam rei adaequatam,
et absque erroris periculo; ideoque maxime erit usurpandus. Quomodo
ergo sit adhibendus, ut res incognitae tali cognitione a nobis
intelligantur, simulque, ut hoc quam compendiose fiat, curabimus
explicare: <dat is> postquam novimus, quaenam Cognitio nobis sit
necessaria, tradenda est Via, et Methodus, qua res, quae sunt cognoscendae,
tali cognitione cognoscamus.
Spinoza TIE 12-13