— 12 —
Ut autem ex his optimus eligatur modus
percipiendi, requiritur, ut breviter enumeremus, quae sint necessaria
media, ut nostrum finem assequamur, haec scilicet.
      I. Nostram naturam, quam cupimus perficere, exacte nosse,
et simul tantum de rerum natura, quantum sit necesse.
      II. Ut inde rerum differentias, convenientias, et oppugnantias
recte colligamus.
      III. Ut recte concipiatur, quid possint pati, quid non.
      IV. Ut hoc conferatur cum natura, et potentia hominis. Et
ex istis facile apparebit summa, ad quam homo potest pervenire,
perfectio.
Spinoza TIE 12