— 12 —
Sed Mathematici vi demonstrationis
Prop. 19. lib. 7. Euclidis sciunt, quales numeri inter se
sint proportionales, scilicet ex natura proportionis, ejusque proprietate,
quod nempe numerus, qui fit ex primo, et quarto aequalis
sit numero, qui fit ex secundo, et tertio; attamen adaequatam
proportionalitatem datorum numerorum non vident, et si videant,
non vident eam vi illius Propositionis, sed intuitive, <of > nullam
operationem facientes.
Spinoza TIE 12