— 10 —
      Tandem cum D. Augustinum de Civitate Dei obiter
versarem occurrit Varronis locus, qui philosophia,
et eruditione elogium meruit, quo appellaretur
doctissimus, et Romanorum doctissimus; ubi ait,
quod si sibi potestas facta fuisset Deos populo Rom. colendos
proponendi, eos ex formula naturae proposuisset;
nempe unum, incorporeum, infinitum, non innumeros,
et sub idolis: ex quo loco tanquam nova luce
oborta mens illustrata id intellexit: Igitur jus naturale
est formula, est idea veri, quae verum nobis exhibet
Deum. Igitur verus Deus, ut verae religionis, ita
veri juris, verae jurisprudentiae principium est. Iccircone
Jurisprudentia Christiana, quae tota ad Cod. Constitutionum
Imperialium
celebratur, auspicia sumit a titulo de
Summa Trinitate, et Fide Catholica? Igitur Jurisprudentia
vera est divinarum, atque humanarum rerum vera
notitia; metaphysica autem est, quae veri Criticam
docet; nam docet veram Dei, hominisque cognitionem;
igitur confeci ad extremum, non ex Ethnicorum scriptis,
dictisve, sed in vera humanae naturae cognitione,
quae ex vero Deo orta sit, Jurisprudentiae principia deducenda.
Vico Univ20 10