— 12 —
      Nam quod curta contenti literarum suppelectile, non solum
ineptam, perversam quoque etiam accusant hanc in studiorum
universitatibus docendi rationem, ubi nedum alii alia (sive
adeo eadem, alio tamen argumento aliave methodo), sed saepe
prorsus contraria doceant. Incommoda sane ratio, fatemur quidem,
namque optima perpetuo uniformis optanda esset. Sed,
quando ea per rerum naturam ab tribus his pulcherrimis necessitatibus
pernegatur, novis inventis, novis detectis veris, novis
castigatioribus curis, haec, quae ab istis accusatur, docendi
ratio optima est, et ob tres has vicissim, quas affert, haut spernendas
utilitates:
      principio, nequis vestrum in ullius magistri verba sacramento
adigatur, quod plerumque fit in scholasticorum disciplinis;
      deinde, ne ullo literarum saeculo abripiatur, ut in privatis
gymnasiis, cuius fluxa studia ut cooriuntur, ut occidunt et,
repente adulta, repente consenescunt: at literariae operae, quae
immortalia opera efficiant, aeternitati locandae sunt;
      postremo - quod ad nostrum argumentum in primis
attinet, - ut pernoscatis ecquid boni aliae aliis disciplinis commodent,
nam quaeque aliquid in se boni habet, ecquid omnes
— 13 —
in ipsam sapientiae integrae summam conferant, ad quam
capessendam, liberales adolescentes, vos serio seduloque et
moneo et exhortor.
Vico DMH 12-13