— 12 —
      Hoc fine, qui sapientiae proprius est, vobis semel proposito,
iam illi longe minores vestris animis excidant necesse
est, divitiae nempe et honores; et, opibus aucti, honoribus
cumulati, non destiteritis fieri usque et usque doctiores. Omnis
fraus a vestris mentibus aberit, vanitas omnis et impostura,
quod non cupiatis videri, sed desideretis esse dosctissimi. Vos
nec ulla afficiet in alios, neque adeo aliorum in vos perstringet
invidia, qua uruntur, qua laeduntur opum avidi, honorum
ambitiosi; et quae inter illos invidia est, inter vos fiet generosa
aemulatio. Quod id omnibus, citra invidentiam, commune
bonum, ut sunt omnia divina, quia infinita, desideretis vestram
mentium ac proinde animorum a corporis contagione secretam
ὁμοιθειότητα.
Vico DMH 12