— 10 —
XVI.
Praejudicia impedire,
quominus ista necessitas
existentiae Dei
ab omnibus clare cognoscatur.

      Hoc, inquam, facile credet mens nostra, si se prius
omnino praejudiciis liberarit. Sed quia sumus assueti
reliquis omnibus in rebus essentiam ab existentia distinguere,
atque etiam varias ideas rerum, quae nusquam
sunt, aut fuerunt, ad arbitrium effingere, facile contingit,
— 11 —
cum in entis summe perfecti contemplatione
non sumus plane defixi, ut dubitemus an forte ejus
idea una sit ex iis, quas ad arbitrium effinximus, aut
saltem ad quarum essentiam existentia non pertinet.
Descartes PPh 10-11