— 10 —
XIV.
Ex eo quod existentia
necessaria in nostro
de Deo conceptu contineatur,
recte concludi
Deum existere.

      Considerans deinde inter diversas ideas, quas apud
se habet, unam esse entis summe intelligentis, summe
potentis et summe perfecti, quae omnium longe praecipua
est, agnoscit in ipsa existentiam, non possibilem
et contingentem tantum, quemadmodum in ideis aliarum
omnium rerum, quas distincte percipit, sed omnino
necessariam et aeternam. Atque ut ex eo quod,
exempli causa, percipiat in idea trianguli necessario
contineri, tres ejus angulos aequales esse duobus rectis,
plane sibi persuadet triangulum tres angulos habere
aequales duobus rectis: ita ex eo solo quod percipiat
existentiam necessariam et aeternam in entis
summe perfecti idea contineri, plane concludere debet
ens summe perfectum existere.
XV.
Non eodem modo in
aliarum rerum conceptibus
existentiam necessariam,
sed contingentem duntaxat
contineri.

      Magisque hoc credet, si attendat nullius alterius rei
ideam apud se inveniri, in qua eodem modo necessariam
existentiam contineri animadvertat. Ex hoc enim
intelliget, istam ideam entis summe perfecti non esse a
se effictam, nec exhibere chimericam quandam, sed
veram et immutabilem naturam, quaeque non potest
non existere, cum necessaria existentia in ea contineatur.
Descartes PPh 10