— 377 —
      Secundo animadvertitur, easdem materias, quae ad lucem refringendam
insigni pollent efficacia, etiam ad calorem maiorem, igne admoto concipiendum,
capaciores esse, adeo ut inde aperiant, eandem attractionem, quae lucem sibi
unire nititur, materiam quoque igneam sibi intime unitam detinere. Olea enim,
quae ex Newtoni aliorumque experimentis multo maiore, quam pro specifica
gravitate sua, vi radios lucis refringunt, h. e. attrahunt, etiam longe maiorem,
quam pro gravitate sua specifica, ebullitionis gradum recipiunt, sicut oleum
thereb. cet., eadem vero olea etiam sunt propria flammarum alimenta, et hoc
in statu cum lucem quaquaversum spargant, caloris et lucis materiam, quantum
fieri potest proxime convenire aut potius nihil differre testatum reddunt.
Kant Ign 377