— 393 —
      PROP. V. Nihil est verum sine ratione determinante.
      Omnis propositio vera indicat subiectu respectu praedicati esse determinatum,
i. e. hoc poni cum exclusione oppositi: in omni itaque propositione
vera oppositum praedicati competentis excludatur necesse est. Excluditur
autem praedicatum, cui ab alia notione posita repugnatur, vi principii contradictionis.
Ergo exclusio locum non habet, ubi non adest notio, quae repugnat
opposito excludendo. In omni itaque veritate est quiddam, quod excludendo
praedicatum oppositum veritatem propositionis determinat. Quod cum nomine
rationis determinantis veniat, nihil verum esse sine ratione determinante
statuendum est.
Kant ND 393