— 152 —
      10) Cum omne mobile a linea curva quam describit recedere
conetur per Tangentem, licebit conatum hunc vocare
excussorium, ut in motu fundae, cui aequalis requiritur vis,
quae mobile coërcet, ne evagetur. Hunc conatum metiri
licebit perpendiculari ex puncto sequenti in tangentem
puncti praecedentis inassignabiliter distantis
.
Et cum linea est circularis, hanc vim celeberrimus Hugenius,
— 153 —
qui primus eam Geometrice tractavit, appellavit centrifugam.
Omnis autem conatus excussorius est respectu velocitatis seu impetus
ex conatu repetito aliquandiutino concepti infinite parvus,
quemadmodum et solicitatio gravitatis, quae homogeneae cum ipso
est naturae. Unde et eadem causa utriusque confirmatur. Nec
proinde mirum est, quod voluit Galilaeus, percussionem esse infinitam
comparatione gravitatis nudae seu, ut ego loquor, simplicis
conatus, cujus vim ego mortuam vocare soleo, quae agendo
demum concipiens impetum repetitis impressionibus viva redditur.
Leibniz Tent 152-153