— 377 —
      Primo enim corpora quaevis densiora lucem immensum quantum attrahunt,
ut Newtonus e refractionis et reflexionis phaenomenis evincit, usque
adeo, ut ex computatione viri incomparabilis prope contactum vis attractionis
decies millies bimillionesimis vicibus sollicitationem gravitatis antecellat. Cum
vero lucis materia sit elastica, non dubitandum est, adeo immensa vi redigi
etiam in spatia aliquanto minora, h. e. comprimi, posse; cumque particulae corporum
lucis materiam ubique obviam inveniant, quid est, quod ambigas, eam
ipsam, quam in ipsis probavimus, materiam elasticam ab hoc aethere non
differre?
Kant Ign 377