— 11 —
Potentia iuxta modos istos omnes
— 12 —
duplex est: prima habitudinalis, scilicet quae est per
inclinationem potentis ad possibile vel correspondentiam
possibilis ad potens, subiecti ad susceptibile, capacis ad
conceptibile; secunda obsequentialis (quam obedientialem
appellant latini philosophantes), haecque est duplex: theologica
scilicet (ex eorum nempe officina) qua aliquid,
quod non est secundum potentiam physicam materiae neque
secundum potentiam physicam formae neque secundum
activam efficientis naturalis, non repugnat quo minus
esse possit per divinam extra vel supra vel etiam contra
naturalem facultatem, qualem aiunt potentiam, qua homo
physice constitutus vel ficto quodam quod esse potest nutrimento
vel extrinseca alia quadam sorte et beneficio valeat
perpetuari; et physica altera partim et partim logica,
qua hinc quidem in facti realitate, inde vero in veritate
conceptionis possibilia dicuntur illa obiecta et illae proportiones,
quorum opposita aeque esse possunt et non esse;
unde enunciationes possibiles appellamus, quae hinc quidem
a necessariis, inde vero ab impossibilibus distinguuntur.
Bruno Sum 11-12