— 152 —
      9) Explicata circulatione harmonica, veniendum est ad Motum
paracentricum planetarium, ortum ex impressione
excussoria circulationis et attractione solari
inter se compositis
. Liceat autem appellare attractionem, licet
revera sit impulsus, utique enim Sol quadam ratione tanquam
magnes concipi potest; ipsae autem actiones magneticae a fluidorum
impulsibus haud dubie derivantur. Unde etiam vocabimus
Solicitationem Gravitatis, concipiendo planetam tanquam
grave tendens ad centrum, nempe Solem. Pendet autem species
orbitae a speciali lege attractionis. Videamus igitur quae lex attrahendi
lineam ellipticam faciat, idque ut consequamur, in Geometriae
adyta parumper ingrediamur necesse est.
Leibniz Tent 152