— 393 —
      Pariter enuntiationi rationis sufficientis vocem rationis determinantis surrogare
satius duxi, et habeo ill. Crusium assentientem. Quippe ambigua vox est
sufficientis, ut idem abunde commonstrat, quia quantum sufficiat, non statim
apparet; determinare autem cum sit ita ponere, ut omne oppositum excludatur,
denotat id, quod certo sufficit ad rem ita, non aliter, concipiendam.
Kant ND 393