— 481 —
Etenim cum spatium solis externis respectibus absolvatur,
quodcunque substantiae est internum, h. e. substantia
ipsa, externarum determinationum subiectum, proprie non definitur spatio, sed
quae ipsius determinationum ad externa referuntur, ea tantummodo in spatio
quaerere fas est. At, ais, in hoc spatiolo adest substantia, et ubique in eodem
praesto est, igitur qui dividit spatium, dividit substantiam? Respondeo: spatium
hoc ipsum est ambitus externae huius elementi praesentiae. Qui itaque dividit
spatium, quantitatem extensivam praesentiae suae dividit. At sunt praeter
praesentiam externam, h. e. determinationes substantiae respectivas, aliae internae,
quae nisi forent, non haberent illae, cui inhaererent, subiectum. Sed
internae non sunt in spatio, propterea quia sunt internae. Neque itaque divisione
externarum determinationum ipsae dividuntur, adeoque nec subiectum
ipsum s. substantia hoc pacto dividitur.
Kant MoPh 481