— 393 —
Maximi autem momenti hic est, notasse,
cognitiones semper habendas esse pro sensitivis, quantuscunque circa
illas intellectui fuerit usus logicus. Nam vocantur sensitivae propter
genesin
, non ob collationem quoad identitatem vel oppositionem. Hinc
generalissimae leges empiricae sunt nihilo secius sensuales et, quae in
geometria reperiuntur, formae sensitivae principia (respectus in spatio
determinati), quantumcunque intellectus circa illa versetur, argumentando
— 394 —
e sensitive datis (per intuitum purum) secundum regulas logicas,
tamen non excedunt sensitivorum classem.
Kant Diss 393-394