— 367 —
      Monemur praeterea, nullas omnino conjecturas nostris
de rerum veritate judicijs esse unquam admiscendas.
Cujus rei animadversio non exigui est momenti:
neque enim potior ratio est, quare nihil jam in vulgari
Philosophia reperiatur tam evidens et certum, ut in
controversiam adduci non possit, quam quia primum
studiosi, res perspicuas et certas agnoscere non contenti,
— 368 —
obscuras etiam et ignotas, quas probabilibus
tantum conjecturis attingebant, ausi sunt asserere; quibus
sensim postea ipsimet integram adhibentes fidem,
atque illas cum veris et evidentibus sine discrimine
permiscentes, nihil tandem concludere potuerunt,
quod non ex aliqua ejusmodi propositione pendere
videretur, ac proinde quod non esset incertum.
Descartes Reg 367-368