— 393 —
§. 5.

      Ad sensualem itaque cognitionem pertinet tam materia, quae est
sensatio, et per quam cognitiones dicuntur sensuales, quam forma, per
quam, etiamsi reperiatur absque omni sensatione, repraesentationes
vocantur sensitivae. Quod ab altera parte attinet intellectualia, ante
omnia probe notandum est, usum intellectus s. superioris animae facultatis
esse duplicem: quorum priori dantur conceptus ipsi vel rerum vel
respectuum, qui est usus realis; posteriori autem undecunque dati
sibi tantum subordinantur, inferiores nempe superioribus (notis communibus)
et conferuntur inter se secundum princ. contrad., qui usus
dicitur logicus. Est autem usus intellectus logicus omnibus scientiis
communis, realis non item. Data enim quomodocunque cognitio spectatur
vel contenta sub nota pluribus communi, vel illi opposita, idque
vel immediate et proxime, ut fit in iudiciis ad distinctam, vel mediate,
ut in ratiociniis ad adaequatam cognitionem. Datis igitur cognitionibus
sensitivis, per usum intellectus logicum sensitivae subordinantur aliis
sensitivis, ut conceptibus communibus, et phaenomena legibus phaenomenorum
generalioribus.
Kant Diss 393