— 9 §14 —
      § XIV. Repraesentationes distinctae completae adaequatae
profundae per omnes gradus non sunt sensitivae,
ergo nec poeticae, § 11.
      A posteriori experiundo patescet veritas, si talibus repraesentationibus
praegnantes praelegantur versiculi homini
philosopho simulque poeseos non prorsus ignaro: quales e. gr.
Quum qui demonstrant alios errasse, refutent,
Nemo refutabit, nisi demostretur ab illo
Erratum alterius: qui demonstrare iubetur
Hunc logicam scivisse decet; quicunque refutat
Ergo, tamen logicus non est, non rite refutat (per vers. 1);
vix admittet eos omnibus numeris absolutos, licet ipse fortean
ignoret, quam ob caussam sibi reiiciendi videantur nec in
— 10 §14 —
forma nec in materia peccantes. Haec autem est praecipua
ratio cur philosophia et poesis vix unquam in una sede
morari posse putentur, illa maximopere sectante conceptuum
distinctionem, quam haec tamen extra suos circulos ascendentem
non curat. Si quis tamen in utraque facultatis cognoscitivae
parte excellat et quamlibet suo adhibere loco didicerit,
nae, ille sine alterius detrimento ad alteram exasciandam
incumbet et Aristotelem Leibnitium cum sexcentis aliis pallium
lauro iungentibus fuisse sentiet prodigia, non miracula.
Baumgarten MPh 9-10