— 357 —
      [13] Deinde Geometrica Methodus physicas dissertationes, juxta ac
geometricas apodixes, tanquam contentas doceri tantum, ornari vetat. Itaque
recentiores physicos omnes genere dissertationum contento, ac severo
uti animadvertas. Cumque haec Physica, et quum discitur, et quum percepta
est, perpetuo ex proximis proxima inferat; eam Auditoribus facultatem
occludit, quae philosophorum propria est, ut in rebus longe dissitis, ac
diversis similes videant rationes: quod omnis acutae, ornataeque dicendi
formae fons, et caput existimatur. Praeterquamquod ad id disserendi genus
consuefacti, ad eloquentiam sunt minus idonei: Ea enim imperitae multitudini
est potissimum comparata: et rudes homines longas istas rationum cathenas,
maxime ubi
volat irrevocabile verbum,

difficillime tenent; et ut teneant, tanta animorum contentione fatigandi non
sunt. Quapropter illa libera, et ampla dicendi forma apud eos uti necesse
— 358 —
est, qua Orator modo probet, modo divertat, modo ad propositum redeat:
et quod rudius dixit, [48r] expoliat; quod brevius amplificet; quod levius
asseveret: et in eadem re aliis, aliisque orationis figuris immoretur, ut rem
quam altissime animo impressam Auditor afferat domum.
Vico Diss 357-358