— 11 —
      Potentia alia rationalis, alia irrationalis: prima, ut
concipiendi, distinguendi, affirmandi, definiendi, discurrendi;
secunda alia naturalis, et haec duplex (quaedam secundum
primam dispositionem, quae est iuxta secundam
speciem qualitatis; quaedam secundum consequentem dispositionem,
quae est iuxta primam qualitatis speciem), alia
mathematica, ut lineae divisibilitas, circuli tetragonismus.
Omnis generis potentia dupliciter adhuc accipitur: uno
pacto, ut distinguitur contra actum, ad quem se habet
relative; alio, ut distinguitur contra impotentiam vel non
potentiam, quibus contrarie vel privative vel contradictorie
opponitur. Potentia primo modo quadruplex est: primo
entitativa, videlicet qua aliquid potest esse, ut filius ex
me quem nondum genui; secundo activa, qua aliquid potest
facere, ut mea qua possum generare; tertio passiva,
qua aliquid potest pati, moveri, agitari, alterari (et haec
est duplex, perfectiva scilicet, sicut potentia qua aliquid
se habet ad proprium accidens, ut sensus ad sensibilia, intellectus
ad intelligibilia: et destructiva, sicut oculus ad
caecitatem, tibia ad claudicationem, palea ad combustionem);
quarto receptiva, et haec est quadruplex, prima
velut materiae ad formam ut dictum est substantialem,
secunda velut subiecti ad accidens, sicuti proxime est
distinctum, tertia velut loci ad locatum, quarta velut totius
(licet improprius) ad totum. [>]
Bruno Sum 11