— 152 —
      8) Itaque ponemus planetam moveri motu duplici
seu composito ex circulatione harmonica orbis sui
fluidi deferentis et motu paracentrico
, quasi cujusdam
gravitatis seu attractionis, hoc est impulsus versus Solem
seu planetam primarium
. Facit autem circulatio aetheris,
ut planeta circuletur harmonice, non velut motu proprio, sed quasi
tranquilla natatione in fluido deferente cujus motum sequitur, unde
nec impetum circulandi velociorem retinet, quem habuerat in orbe
inferiore seu propiore, sed eum elanguescentem, dum superiores
(majori velocitati quam suae resistentes) trajicit, continue deponit,
et sese orbi quem accedit insensibiliter accommodat. Vicissim dum
a superioribus ad inferiores tendit, impetum eorum accipit. Idque
eo facilius fit, quia ubi semel consensit planetae motus cum praesentis
orbis motu, postea a proximis parum differt.
Leibniz Tent 152