— 393 —
      Illustris Wolffii definitio, quippe insigni nota laborans, hic mihi emendatione
egere visa est. Definit enim rationem per id, unde intelligi potest, cur
aliquid potius sit, quam non sit
. Ubi haud dubie definitum immiscuit definitioni.
Etenim quantumvis vocula cur satis videatur communi intelligentiae
accommodata, ut in definitione sumi posse censenda sit, tamen, tacite implicat
iterum notionem rationis. Si enim recte excusseris, reperies idem, quod quam
ob rationem
, significare. Ideo substitutione rite facta, definitio Wolffiana audiet:
ratio est id, ex quo intelligi potest, quam ob rationem aliquid potius sit, quam
non sit.
Kant ND 393