— 481 —
Prop. VII. Problema. Spatium, quod quaelibet monas sphaera
activitatis suae occupat, salva ipsius simplicitate, ulterius a difficultatibus
vindicare.
Si monas, quemadmodum contendimus, spatium definitum implet, illud
quovis alio finito exprimi poterit. Repraesentet igitur circellus
ABCD spatiolum,
quod monas occupat activitate sua, erit
BD diameter
sphaerae huius activitatis, h. e. distantia, ad quam alia, ipsi
in
B et
D praesentia, arcet ab ulteriori ad se invicem appropinquatione.
Verum ideo cave dixeris, hanc esse diametrum
ipsius monadis, quod utique absonum foret. Neque
etiam quicquam a sententia nostra magis est alienum.