— 377 —
Verum cum facile sit perspectu, eandem materiam elasticam, quem ignem
appellamus, quae antea pariter ac nunc intra fluidi incalescentis molem concepta
est, tamdiu attractione particularum detentam et compressam haesisse,
quamvis volumen aliquantulum dilataverit, quamdiu eius quantitas, undulationis
vehementiae coniuncta, nondum attractione molecularum maior facta est, ast
ubi adeo invaluit, ut huius momentum iam vi sua elastica superet, materiam
omnem igneam, quae denuo accedit, elasticitate libera, sicuti intravit, per medium
fluidum traiicere, cum haec, inquam, materiae igneae intra corpus quodvis
calidum compressio pateat: non est, quod de nostrae propositionis veritate
dubitemus.
Kant Ign 377