— 367 —
      Nunc autem, quantumvis essent omnes ingenui et
aperti, nec ulla nobis unquam dubia pro veris obtruderent,
sed cuncta exponerent bona fide, quia tamen
vix quicquam ab uno dictum est, cujus contrarium ab
aliquo alio non asseratur, semper essemus incerti, utri
credendum foret. Et nihil prodesset suffragia numerare,
ut illam sequeremur opinionem, quae plures habet
Auctores: nam, si agatur de quaestione difficili,
magis credibile est ejus veritatem a paucis inveniri
potuisse, quam a multis. Sed quamvis etiam omnes
inter se consentirent, non tamen sufficeret illorum
doctrina: neque enim unquam, exempli gratia, Mathematici
evademus, licet omnes aliorum demonstrationes
memoria teneamus, nisi simus etiam ingenio
apti ad quaecumque problemata resolvenda; vel Philosophi,
si omnia Platonis et Aristotelis argumenta
legerimus, de propositis autem rebus stabile judicium
ferre nequeamus: ita enim, non scientias videremur
didicisse, sed historias.
Descartes Reg 367