— 9 PRAEF —
      Jam vero, postquam hominum judicia semel utcunque
sum expertus, iterum hic aggredior easdem de
Deo et mente humana quaestiones, simulque totius
primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum
vulgi plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem:
quin etiam nullis author sum ut haec legant,
nisi tantum iis qui serio mecum meditari, mentemque
a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis, abducere
poterunt ac volent, quales non nisi admodum
paucos reperiri satis scio. Quantum autem ad illos,
qui, rationum mearum seriem et nexum comprehendere
non curantes, in singulas tantum clausulas, ut
— 10 PRAEF —
multis in more est, argutari studebunt, non magnum
ex hujus scripti lectione fructum sunt percepturi; et
quamvis forte in multis cavillandi occasionem inveniant,
non facile tamen aliquid quod urgeat aut responsione
dignum sit objicient.
Descartes Med 9-10 Praef