— 280 —
      Par. IX. Praeterea sequitur, unumquemque tamdiu alterius esse
juris, quamdiu sub alterius potestate est, et eatenus sui juris, quatenus
vim omnem repellere, damnumque sibi illatum ex sui animi
sententia vindicare, et absolute, quatenus ex suo ingenio vivere
potest.
      Par. X. Is alterum sub potestate habet, quem ligatum tenet, vel
cui arma, et media sese defendendi, aut evadendi ademit, vel
cui metum injecit, vel quem sibi beneficio ita devinxit, ut ei potius,
quam sibi morem gerere, et potius ex ipsius, quam ex sui
animi sententia vivere velit. Qui primo, vel secundo modo alterum
in potestate habet, ejus tantum Corpus, non Mentem tenet;
tertio autem, vel quarto, tam ipsius Mentem, quam Corpus sui
juris fecit, sed non nisi durante metu, vel spe; hac vero, aut illo
adempto manet alter sui juris.
      Par. XI. Judicandi facultas eatenus etiam alterius juris esset potest,
quatenus Mens potest ab altero decipi: ex quo sequitur,
Mentem eatenus sui juris omnino esse, quatenus recte uti potest ratione.
Imo quia humana potentia non tam ex Corporis robore,
quam ex Mentis fortitudine aestimanda est, hinc sequitur, illos
maxime sui juris esse, qui maxime ratione pollent, quique maxime
eadem ducuntur; atque adeo hominem eatenus liberum omnino
voco, quatenus ratione ducitur, quia eatenus ex causis, quae per
solam ejus naturam possunt adaequate intelligi, ad agendum determinatur,
tametsi ex iis necessario ad agendum determinetur.
Nam libertas ( ut Art. 7. hujus Cap. Ostendimus ) agendi necessitatem
non tollit, sed ponit.
      Par. XII. Fides alicui data, qua aliquis solis verbis pollicitus est,
se hoc, aut illum facturum, quod pro suo jure omittere poterat,
vel contra, tamdiu rata manet, quamdiu ejus, qui fidem dedit,
non mutatur voluntas. Nam qui potestatem habet solvendi fidem,
is revera suo jure non cessit, sed verba tantum dedit. Si igitur ipse,
qui naturae Jure sui judex est, judicaverit, seu recte, seu prave
(nam errare humanum est) ex fide data plus damni, quam utilitatis
sequi, ex suae mentis sententia fidem solvendam esse censet, et naturae
Jure ( per Art. 9. hujus Cap. ) eandem solvet.
Spinoza TP 280