— 481 —
      Cum in monade non adsit pluralitas substantiarum, interim tamen quaevis
solitario posita spatium repleat, per praecedentia ratio spatii repleti non in
positione substantiae sola, sed in ipsius respectu externarum relatione quaerenda
erit. Quia vero spatium replendo utrinque sibi immediate praesentes ab
ulteriori arceat ad se invicem appropinquatione, adeoque in ipsarum positu quicquam
determinet, mensuram nempe propinquitatis, ad quam ipsa sibi accedere
possunt, limitando, actionem exserere patet et quidem in spatio quaquaversum
determinato, hinc spatium hoc sphaera activitatis suae replere concedendum est.
Kant MoPh 481