— 319 —

valere iussi, ut in doctrinam de iure naturali gentium aliquid
pro mea tenui parte conferrem: pro qua sategi si in penitissima,
multiiuga et varia universi sensus humani bibliotheca me totum
abderem, ubi vetustissimos gentium auctores, a quibus vix
post mille annos scriptores provenerunt, evolverem. Quod idem
sibi faciendum Thomas Obbesius duxit, qui inter literatos
amicos et aequales suos, se non alia, nisi hac via, eius doctri‐
nae principem extitisse et philosophiam hoc ingenti auctario
cumulasse gloriabatur: sed satis falso tamen, quia divinam
providentiam, quae una ipsi tenebricosas rerum humanarum
origines perlustranti facem praelucere poterat, meditatus non
est, et ita in obscurissima deploratae antiquitatis nocte cum
caeco Epicuri casu pererrat; contra cuius doctrinas et principia
in primis disputo: quod a me factum dominus Clericus in sua
Bibliotheca praecipue laudat. Ego in nota decima, cuius hoc, quod
heic dico, caput erat, oblitus sum dicere; erro autem iste se‐
dulo omisit, ne principia indicaret, ex quibus, qui sunt per
ipsum philosophi, sua de iure naturali gentium systemata
hactenus deducere consueverunt. In quibus est Pufendorfius,
quem, epicureismi suspicionem aspersum, purgari oportuit;
Grotius autem, quia socinianismus, quo adtinctus fuit, prave
docet, providentiam ita omnibus religionibus aeque promptam,
ut veritati christianae religionis, de qua ipsa antea librum
scripserat, nihil condat praecipuum; iccirco in libris De iure
belli et pacis ne cogitavit quidem providentiam meditari con‐
venienter ad veritatem christianae religionis: quod nos, nisi
nostra plus aequo amamus, in systemate nostro praestitimus.       [582] His de caussis, et sub hoc gravi exemplo, siquem heic alium
memoriae lapsum offenderis, condonato; siquod autem non ad
libellum exactum neve ad unguem expolitum, aequi bonique
consulito.
Vico VindNic 319