— 318 —

Sed vide, uti tuae invidiae rabies te caeco furore agitat ac di‐
vexat, qui, ut me, tuo infensissimo odio destinatum, caedas,
scutum, quod te protegit, pertundis ac perforas, et me tute
ipse statuis extra ictum, qui de alio libro, de alio auctore
retulisti, qui cum in rerum natura non sint, tu certe furis, qui
umbras diverberas et vere tibi hostem finxisti, quem ferires.       [579] Cum igitur talis sis, nempe in densis nominis tui tenebris
vanus et publicam hominum lucem aspicere non sustineas;
amicis. inimicis aeque noxius; a tua patria, persequente nemine,
aufugias; locum, ubi, sive citra sive trans Alpes, consistas,
non habeas; cumque doctrina et eruditio, uti bonae indolis
homines meliores, ita malae quam deterrimos faciant: ob haec
omnia sedulo te hortor et moneo, ut eruditi nomen abs te
abigas et, quantum fieri potest, amoveas, nam satius est rudem
esse cum innocentia, quam cum tanta noxia ignotum, generis
humani extorrem, quamvis doctissimum, pererrare.       [580] Iam tandem vobis, lipsienses literati viri, eius libri legendi,
quam iste relatione sua fecerat negligentiam, ego his Notis
feci necessitatem, ex quibus, ne per hunc erronem vos quoque
erretis diutius, quando nullum eius apud me exemplum extat,
donec Venetiis recusus ad vos portetur, interea me in eo libro
hoc disserendi genere uti resciscatis, atque inde coniectetis,
quod his Notis egomet mei adsertor, me verum eius veri libri
auctorem esse aio, et illum Vicum nomine, quem erro iste a
me alienavit, me esse vindico. Unde in libri vestibulo Vici
vindiciae inscriptae sunt.
VI

Ab aequanimo lectore petitio
      [581] Tu vere, aequanime lector, scias me in hypocausto cum
lethali praecipitique morbo, tum periculoso et senibus apo‐
plexiam minitante remedio, languentem hoc opusculum lucu‐
brasse. Deinde, quod viginti ferme abhinc annis libros omnes
Vico VindNic 318