— 317 —

eius libri, qui etiam quoque nusquam est, italico taedio, hunc
mihi gloriae locum fecisti luculentissimum, quod mea privata
haec caussa ita agglutinaretur et patriae pietati et Italiae decori
et religionis romano‐catholicae sanctitati, ut mea et illarum
una esset eademque defensio! Sed haec omnia sint, quae dico,
tam falsa, quam sunt plane verissima, non cogitasti quod cuivis
in mentem veniret, siqua hinc Neapoli ad lipsienses literatos
viros manasset, istum librum, auctorem istum neapolitanum
nec extare nec unquam extitisse, quid animi illis futurum esset?
quam impense ipsos suae in te locatae fiduciae poeniteret?
quam graviter suam satis bonam fidem incusarent? quam ani‐
mitus suam amicitiam a te proditam esse quarerentur? For‐
san ad haec illud semper turpe dictu respondeas, quod qui
se ignorantia defendunt solent dicere: — Non putabam eos
laedere, qui laedere te unum volebam. — Et id non sat tibi
fuit, ut haec cogitares: primum, quod, ut me adgredereris,
universi eius literatorum hominum collegii auctoritate senseras
te armari oportere? deinde, quod eius collegii universi, non
tua ignoti erronis de eo libro iusta relatio erat (nam iustam
censuram integra ab omni ambitione obibit temporis futuri
longinquitas)? postremo, quod est gravissimum, quod, ut me,
quem sive italici nominis invidia, sive religionis romano‐ca‐
tholicae odium hostem tuum tibi confinxerat, ne levi quidem
ictu perstringeres, per tot tuos amicos gladium infestum in me
intenderes, et in tot, quot transverberasti, literatis viris totum
ferrum exhaurires?       [578] Vide in quo abrupto ac praecipiti loco stes, ut tuorum gravis‐
simorum criminum a criminibus longe gravioribus defensionem
implores! Nam isthaec, non crudelitas, sed vecors immanitas
esset appellanda, si vel iustus miles, nihil pensi habens civium
pietatem, ex qua qui civem in praelio ab hoste servasset,
civica corona donabatur, is, aestuante conflictu, per commili‐
tonis corpus hostem confoderet. Quid tu, qui ociose meditatus,
ut idem ipsum faceres officium, fidem, amicitiam nihil pensi
habuisti? An id esse in corporibus nefas, in mentibus vero
animisque, per quae homines sumus, putas ludum iocumque?
Vico VindNic 317