— 316 —

Deum immortalem, quid est amicitiam de humanis rebus tol‐
lere? fidem e civili hominum vita eiicere? atque adeo funditus
evertere humanam societatem?       [576] Fortasse, inquies, hanc eius libri inquirendi negligentiam,
hanc eius potiundi difficultatem, hunc de alio libro alioque
auctore errorem, in quae tu, Vice, dicis me lipsienses literatos
inducere voluisse, eas caussas tres ipsis cum omnibus Euro‐
pae literatis viris esse communes; ac proinde iis ipsorum esse
salvam dignitatem. At enim isthinc, nec aliunde, perspicue
significas, quam ab iniusta rabie mentem offusam habeas, qui
non vides, ut quod contra me egisse putas, id re ipsa sit plane
nihil, namque ista, quam dicis pro te, caussa mihi et lipsien‐
sibus literatis individua est; cumque liber, meus genuinus
partus, iam per totam Italiam vulgatus sit et Alpes quoque
etiam superarit et mare traiecerit, apud quosnam literatos Eu‐
ropae viros tu dignitatem laesisti meam? An gloriam nominis
in eo stare putas, ut ii, ad quos alicuius viri fama sit pervagata,
illi eius faciem, vultum, colorem, staturam habitumque con‐
spiciant? O incliti gloria viri, aut iamdiu defuncti, aut nimium
longinqui, qui nominis claritudinem vobis virtute, doctrina
sapientiaque comparastis, nulli per istum vos estis, quia po‐
steris, exteris corpora vestra haudquaquam conspecta sunt!       [577] Si igitur apud eos omnes, qui istum alium librum, istum
auctorem alium esse falso opinantur, tu meam dignitatem non
laeseras, certe apud eos laedere voluisti, qui istum librum,
auctorem istum in rerum natura non esse certo sciunt. Quinam
ii sunt, nisi uni docti viri neapolitani? Igitur tuum privatum,
erro, in me odium in universos doctos viros neapolitanos evo‐
mis et diffundis, quos tu gentibus cunctis diblateras, libri veram
religionem, quam profitentur, regiamque politiam, qua regun‐
tur, adprobantis taedere et popularem Lipsiensium affectare
libertatem? Porro incredibilem animi tui perversitatem consi‐
dera, qui id egisti, ut non solum eo, quod concupisti, frustratus
abires, sed id ipsum multo acrius te ureret invidia, qua ma‐
cescis. Namque, ut hominem, qui nusquam est, ab literatis
lipsiensibus inhoneste acceptum esse divulgares, cum vano isto
Vico VindNic 316