— 315 —

scis te stellionatus crimine damnatum ignominiosa poena plecti
oportere? Agesis, si ea poena maneret, ubi isthaec in vili
pecunia deliquisses, quo longe graviore te supplicio dignum
esse fatearis, necesse est qui isthaec ipsa, quantum abs te in
te et per te fuit, admisisti in dignitate atque existimatione
honesti viri neapolitani, de te nihil male meriti, ut qui totam
sic vitam peregit, ut coluerit omnes, iuverit multos, laeserit
neminem, et, quanquam ab adversa fortuna conflictatus et, quia
conflictatus, ut suam adversam fortunam solaretur, ab sapientiae
studiis mutuatus solamina, tamen pro sua infirma virili parte,
nedum neapolitani, sed universi italici nominis amplitudini et
Ecclesiae romano‐catholicae gloriae, multo labore et summa
industria studuit, et inter Italos hanc de iure naturali gentium
praeclarissimam provinciam, in qua literati viri transalpini et
soli et maxime summi et toti fervent, primus omnium adornare,
idque religioni romano‐catholicae consonum, non Italorum
modo, sed omnium prorsus primus statuminare conatus est?
Nonne satis graviter deliquisses, si esses Romano‐catholicus?
si Italus, longe gravius? si Neapolitanus, gravissime? Sed ista
in me tua, ignotus erro, seu dicta seu facta omitto: quae mox
senties, in me nec facta nec dicta esse.       [575] Quid autem illa, quibus tot ac tales literatos lipsiensis colle‐
gii viros, qui universam literariam rempublicam suis Eruditorum
actis tantopere collatis operis iuvare connituntur, qui te, sibi
sanctissimo amicitiae vinculo coniunctum, praedicant «amicus
noster Italus», qui suam dignitatem atque existimationem tuae
diligentiae atque integritati committunt, qui tuam fidem tanta
fiducia sequuntur, ut, tanquam in tua verba iurati, quae tu
illis falsissima narras, ii in se ipsi vera recipiant et suo ipsorum
nomine ea pro veris toti Europae eruditae edicere et provulgare
non dubitent: tu sic eos circumvenis, decipis, prodis, ut de
eodem libro eodemque auctore, tanquam de rebus et personis
omnino aliis, prorsus contraria scriberent (quod sane quoddam
monstri simile est); neque te peccati sui esse auctorem rescire
possent, illa sua Germana fide rati, te ipsis de alio libro, de
alio auctore retulisse? Nisi, si id est, quod tu factitas, per
Vico VindNic 315