— 314 —

quantum diximus, facta, eum vobis perquam caro vendidisset:
vos, cum legeretis eius Scientiae proprium subiectum esse de
communi nationum natura, ex qua apud omnes populos aeque
manat notitia de divinarum rerum humanarumque originibus,
unde postremo profluit novum de iure naturali gentium systema,
quod non contra Grotium et Pufendorfium solos, sed etiam
contra Seldenum, alium eius doctrinae principem, stabilitur,
idque pontificiae Ecclesiae cum genere humano universo com‐
mune esse; cum, quemadmodum mihi persuadeo, id observa‐
retis constabilitum genere disserendi cum veritate et constantia;
cumque postremo eum librum, pro parva ipsius mole et editione
nimis recenti, perquam caro emissetis et, quando precii caritas
est optimarum exoptatarumque mercium potissimum argumen‐
tum, intellexissetis eum librum Italis esse percarum: ob haec
omnia vos certe, quidem hercule, eum librum putaretis omnino
alium ab eo, quem iste ignotus erro vobis narravit. Cumque
ibi, a meo praenomine admoniti, agnossetis me esse ipsissimum
illum Iohannem Baptistam Vicum, de quo dominus Clericus
de aliis meis libris, quos supra memoravi, super eo ipso argu‐
mento, quamquam exasciato, honorificentissime verba facit, et
eum exponeretis verius et de eo censeretis aequius et de me
loqueremini forsan magis cum dignitate.       [573] Iam istud a vobis, eruditi viri lipsienses, factum, mihi
vobiscum his Notis transactum est. Nunc autem superest seorsim
caussa, de qua cum isto ignoto errone, qui id vobis extra
ordinem retulit et super eo sententiae loco dixit, quaedam
familiariter loquar.
V

Ad ignotum erronem admonitio
      [574] Dic mihi, bone vir, si, in imo tuae civitatis ordine et loco
positus, quidam e spurca plebe homo esses atque istiusmodi
flagitia in vili pecunia faceres, ut eam domino auferres: numnam
Vico VindNic 314