— 313 —

illa omnia falsa, quae initio vobis proposui, in vestra Eruditorum
acta de me meoque libro relata esse. Iste, inquam, relator
vobis haec omnia retulit, quia, una excogitatae malitiae opera,
voluit effecta reddere haec quinque: primum, ut meam digni‐
tatem laederet; secundum, ut vos eius libri inquirendi negli‐
gentes faceret; tertium, ut, si eum diligentius perquirere vel‐
letis, difficilem vobis eius copiam efficeret; quartum, ut, si
maxime eum alicubi nacti fuissetis, alium putaretis librum,
auctorem alium; quintum et postremum, ut is interea in atra
nocte tot tantarumque fraudum lateret et vos eum fidum ami‐
cum putare pergeretis: ex quibus effectis quinque, is uno meum
apud vos nomen obscuraret; tribus, apud omnes, ad quos is
liber per Europam penetravit, nomen vestrum minueret; uno
reliquo, in quo uno ei spes impunitatis affulserat, sui nominis
obscuritati caveret.       [572] Sed, ut initio tria persequar, quae ad vos attinent (nam
primum ad me spectare videtur: postremum ad ipsum re vera
pertinet), quaerentibus vobis librum 8°, cui titulus Princípi
d’una Scienza nuova del dritto naturale delle genti
auctoris
anonymi, bibliopola certe responderet se eum libri anonymi
auctoris, cuius is titulus et forma sit, ignorare planissime.
Deinde, edentibus vobis illa argomenta seu signa: — «quam‐
vis eius libri auctor nomen suum eruditos celet, certiores
tamen facti sumus a quodam nostro amico italo ipsum esse
abbatem neapolitanum, cui nomen Vici sit
» — bibliopola,
maxime si eum librum perquireretis Neapoli, ubi me neque
caelibem esse, neque orbum omnes norunt, procul dubio di‐
ceret se hunc hominem neapolitanum eius libri auctorem non
nosse: scire tamen Neapolitanum eius nominis esse Iohannem
Baptistam Vicum, qui maritus et pater est et auctor libri, non
8°, sed 12°, cuius titulus est: Princípi d’una Scienza nuova din‐
torno alla natura delle nazioni
. Postremo, vobis omnes libros lu‐
culentioris argumenti vel celebrioris auctoris pro munere vestro
conquirentibus rogantibusque, ut idem bibliopola et, nisi is, qui
forte fortuna alius eum in bibliotheca apud se habens, eius
vobis copiam faceret; isque, pro raritate tam brevi tempore,
Vico VindNic 313