— 312 —

auscultans mandavi. Cuius unius libri caussa, opinor, aliquot
seu bibliopolae seu typographi veneti, per Bernardinum Ges‐
sarium, bibliopolam, et Felicem Mosca, typographum neapoli‐
tanum utrumque, a me petiere, ut libros omnes, quos, in
Catalogo subnexo meae Vitae indicatos, superius dixi, ad ipsos
mitterem, quos, in unum corpus compositos, literariis typis
recuderent. Quod utrique, gratia iis Venetis pro officio habita,
denegavi, qui unum hunc, de quo vobiscum nunc ago, librum,
de omnibus, quos scripsi, superesse, si per rerum naturam fieri
posset, exoptarem.
IV

Notarum conclusio
      [570] Igitur, ut hanc rem totam complectar et vobis ad exitum
tandem perducam, vehementer suspicor, et ob haec, quae omnia
concurrunt simul, firmissimam coniecturam hanc facio, ex qua
iste ignotus erro in re sua experiatur, an ego mea «coniectu‐
rarum mole mihi ipse deficiam».       [571] Iste relator Novae scientiae proprium subiectum silentio
praeteriit; libri formam 8° meque meum in eo libro eruditos
celare nomen mentitus est; meum statum finxit; meum ordinem
et, ubi me vobis privatim nominat, meum praenomen tacuit;
primarium eius Scientiae subiectum de iure naturali gentium
esse simulavit; me contra Seldenum, alium a Grotio et Pufen‐
dorfio eius doctrinae principem disputare transmisit; idque sy‐
stema figmentum esse perperam dixit; neque ex veritate romano‐‐
catholicae Ecclesiae profectum, sed ad ingenium pontificiae
Ecclesiae accommodatum esse inique censuit; et quod in eo
magis ingenio quam veritati indulgeam absurde iudicavit; tan‐
dem, in eo uno iste sui semper similis, perpetuo nempe men‐
dacio, uti incoeperat et perrexerat, ita falso clausit relationem,
quod is liber ab universa Italorum natione cum taedio exceptus
est. Quae, sub una mihi praeclara exceptione, sunt numero
Vico VindNic 312