— 311 —

falsa de libro mentiri non dubitavit? qui tantus iste eum pudor
incessit, qui scripto mandare, quod «is liber non intelligitur»,
magis pudendum sensit, quam quae sunt mendacia, quae dixit
de me meoque libro audacissima? Ego pro ipso dicam: quia,
cum in eo libro de humanitatis principiis disseratur nihilque
afferatur usquam, quod non ex communi omnium hominum
sensu depromptum sit, is, si quam sentiebat, taedii sui caussam
proferret, ipse communem sensum se non habere scripto profi‐
teretur. Sed heic ego istius ignoti erronis pectus rimabor eiusque
mentem animumque vobis atque adeo omnibus ostendam.       [569] Is, mente quot diximus falsis offusa, animo fastus tumente,
cum eius libri temere, et qua se daretur, aperti unam et item al‐
teram paginam legeret, nec quicquam intelligeret (nam qui talis
et cum tali habitu posset!), uti delicati solent, qui quavis minima
re incommoda graviter offenduntur, statim librum aspernatus,
eum fastidivit, et, uti faciunt superbi, qui suas in alios transfe‐
runt culpas, suam indocilitatem mihi obscuritatis vitio vertit,
et, uti hominibus vulgo mos est, qui ex suo spectant omnes
animos aliorum, suum ipsius taedium universae nationi Italorum
affinxit. Sed quid nos in tam perspicua re argumentationes
quaerimus aut capimus coniecturas? quando in Italia tanto
doctissimorum optimorumque virorum plausu is liber exceptus
est, ut perquam exiguus libellus, qui argumentum pium, se‐
verum et grave complectitur, intra annum aut paullo plus eo
rarissimus factus, duobus aureis nummis usque a bibliopolis in
ipsa auctoris patria venditus sit, et nunc Venetiis praeclaris‐
simi nobilitate et doctrina viri, comes Iohannes Articus de
Porcia, quem supra honoris caussa nominavi, reverendus pater
Carolus Lodoli, pro serenissima Venetorum republica librorum
censor, et excellentissimus abbas Antonius Conti, ex ordine
senatorum amplissimo, Anglis, Batavis, vobis, Germani, ipsis
Gallisque per hospitia literarum gratia cum primis huius saeculi
literatis viris inita inclytus, ii me sint diligentissime per literas
cohortati, ut ibi luculentis literariis formis et claudiana sive
regia charta eum librum cum meis adnotationibus commenta‐
riisve recudendum mandarem, uti re ipsa eorum cohortationibus
Vico VindNic 311