— 310 —

putat, quia in eo figmento ego «coniecturarum mole mihi ipse
deficiam». Qui istaec dicit, qui in brevi fabella, quam de me
meoque libro fingit, quantum vidimus, tantum omni ex parte
sibi non constat?       [567] Ubi nequeo satis mirari quantas iste ignotus erro sui delicias
faciat ac proinde quam sit iniquus! Is enim suam istam fabulam
credi vult, et, quia credi vult, credi putat in eo, cuius ipse
contrarium verum agit, eodem tempore, quo eam de me meoque
libro fabulam comminisci non potest nisi per id, cuius ipse
contrarium verum agit, et quod verum agit, id vero est ipsi
rerum naturae conveniens! Nam cur is a vobis celari sedulo
curat iis verbis «Italus quidam», nisi quia «systema ad in‐
genium pontificiae Ecclesiae accommodatum» improbat «qui‐
dam Italus»? Itane delicatulus agit? per quod ipse absconditur,
per eius contrarium credi vult me celari? cur generico «Itali»
nomine per totam Italiam ignotus errat iisdem verbis «Italus
quidam»? nonne metu, ne cuias sit, in Italia deprehendatur,
quia enim is ab animo sibi male conscio mordetur se toti
Italorum nationi esse odio, quia systema «ad ingenium pon‐
tificiae Ecclesiae accommodatum» vobis narrabat id «taedio
esse universae Italorum nationi»? Itane mecum aequo iure agit?
per quod is sentit se Italis esse odio, credi vult me Italis esse
taedio? En qui in pene infinito et maxime serioso systemate
constantiam desiderat, qui in brevissima fabula est tam sui dis‐
sidens, tam a se diversus tamque sibi ipse contrarius!
xix

[... ab ipsis Italis taedio magis quam applausu excipitur.]
      [568] Sed, tot caussis italici eius taedii in superiore nota, aliud
agente, enumeratis, iisque cunctis reiectis, et eius caussam
tamen subesse per ipsum saltem necesse est, iste ignotus erro
dicat tandem: quae est? Dicit, verum invitus dicit; namque ego
ab ipso exculpo caussam, quam dicit: quia is liber non
intelligitur. Cur igitur eam caussam reticuit? cur scripto
mandare ipsum puduit, in quo tot vana de me fingere, tot
Vico VindNic 310