— 51 —
Propositio X.

      Unumquodque unius substantiae attributum per se concipi
debet.

Demonstratio.

      Attributum enim est id, quod intellectus de substantia percipit,
tanquam ejus essentiam constituens (per Defin. 4.), adeoque (per
Defin. 3.
) per se concipi debet. Q.E.D.
— 52 —
Scholium.

      Ex his apparet, quod quamvis duo attributa realiter distincta
concipiantur, hoc est, unum fine ope alterius, non possumus tamen
inde concludere, ipsa duo entia, sive duas diversas substantias constituere;
id enim est de natura substantiae, ut unumquodque ejus
attributorum per se concipiatur, quando quidem omnia, quae habet,
attributa simul in ipsa semper fuerunt, nec unum ab alio produci
potuit; sed unumquodque realitatem, sive esse substantiae exprimit.
Longe ergo abest, ut absurdum sit, uni substantiae plura attributa
tribuere; quin nihil in natura clarius, quam quod unumquodque
ens sub aliquo attributo debeat concipi, et, quo plus realitatis, aut
esse habeat, eo plura attributa, quae et necessitatem, sive aeternitatem,
et infinitatem exprimunt, habeat; et consequenter nihil etiam
clarius, quam quod ens absolute infinitum necessario sit definiendum
(ut Defin. 6. tradidimus) ens, quod constat infinitis attributis,
quorum unumquodque aeternam, et infinitam certam essentiam
exprimit. Si quis autem jam quaerit, ex quo ergo signo diversitatem
substantiarum poterimus dignoscere, legat sequentes propositiones,
quae ostendunt in rerum natura non, nisi unicam substantiam,
existere, eamque absolute infinitam esse, quapropter id signum
frustra quaereretur.

Spinoza E 51-52