— 309 —

catholico‐romanae nationi esse taedio! An auctor suum iccirco
celavit nomen, ne eo Italorum taedio opprimeretur? At enim
novarum auctores doctrinarum viae ad opprimendum patent
omnino duae, nimirum quando ii suae reipublicae aut religio‐
nem aut regimen novis doctrinis suis labefactant.       [565] Deinde illa quam vix credibilia? perexiguum duodecim, non
amplius, foliorum libellum universam Italorum nationem ad
taedium commovisse! et auctorem, qui gentiles suos universos
commovit, tam bene latere, ut ipsius et praenomen et status et
ordo ignoraretur!       [566] Postremo quam illa sibi contraria? Nam cur universam
Italorum nationem taedio is liber affecit? An quia «multo la‐
bore contra Grotii et Pufendorfii doctrinas et principia di‐
sputat»? Sed nationum naturam id proprium certe consequitur,
ut qui cum fortissimis externarum nationum viris multo la‐
bore sive acriter pugnat, is prae gloriae aemulatione genti
suae plurimum afferat voluptatis, eiusque universa in se studia
mirum in modum conciliet. An quia id argumentum ab trans‐
alpinis iam satis superque sit celebratum; unde illa uberrima
scriptorum seges: Grotii, Seldeni, Pufendorfii, eius doctrinae
principes; Vandermuelenii, Barbeyracii, Boeclerii, Zuicleri, Gro‐
tii alii, Gronovii, Vitrarii, omnes Hugonis adornatores; Buddaei,
Zentgravii, Uberi, Thomasii et, praeter hos celebriores, alii
minoris notae quamplurimi? Sit ita sane. Sed, si hic Vicus
nomine, horum transalpinorum de iure naturali gentium edis‐
sertatis, novam methodum solam concinnasset, tamen res non
erat, ut tantum taedium in Italia universa commoveret, hac
praesertim aetate, in qua, cum facilitati unice mos geratur,
soli novarum methodorum tituli libros suavissimos faciunt. Sed
is vobis id Vici plane novum de integro systema esse nuncia‐
vit. Atqui crebra, usitata, senescentia satietatem, fastidium ac
taedium gignunt: «omnia autem nova placere» in vulgatissimo
proverbio est. Verum ignotus erro ait, potius quam systema,
id merum esse «figmentum». Esto, quando nihil aeque ac
figmenta delectant, ubi sunt apta, decora sibique ex omni sui
parte convenientia. Heic iste ignotus erro iam me sibi teneri
Vico VindNic 309